DURTISANAE

DURTISANAE
DURTISANAE
quaenam dicantur in Italia, docer celebris Doctor Sorbonicus Claud. Espensaeus de Continentia, l. 3. c. 4. ubi postquam de instituto Pauli III. qui Cardinales quosdam et Viros alios graves delegerat, ad Ecclesiam emendandam A. C. 1538. disseruisset, dixissetque consuluisse illos, corrigendum et hunc turpem abusum, quô illic (Romae) meretrices, ut matronae incedunt, aut mulâ vehuntur, assectantibus eas de medio die nobilibus familiaribusque Cardinalium atque Clericis, habitant etiam insignes aedes. Addit, Mirum certe tales tantosque viros consuluisse, minuendum modo scortorum fastum et luxum, non etiam semel eicienda, an vero propter tam multos ibi caelibes retinenda? ô rem horrendam! mihi sane sic eos sensisse dicere religio sit. Nos Gallos stolidos, scilicet ac simplices (sic enim nos illi vocant homines scilicet subtiles atque sapientes) non posse non graviter offendi tot mille luparum in iisdem muris, una in urbe, sub eodem prope (quod aiunt) tecto quottidiano conspectu, ac velimus nolimus, occursu. Non enim iam, ut olim, sub moenibus habitant, aut sub Moemamis Circensibus, Martiali ob id Summoenianae dictae. Quaerit Q. Fabius, l. 7. c. 4. An in lupanari cum aliena deprehensus adulter sit? non quaesiturus, nisi certô tum locô fuissent diversatae. Nunc vero sub Christi Vicariis ac Petri successoribus, ut alius quidam cecinit,
--- Urbs est iam tota luppanar,
Mater Aeneae regnat in urbe sui.
Quodque in Solone Plutarchus scribit, Athenienses mitibus nominibus urbane imminuendo rerum atrocitatem mitigâsse, meretrices hetaeras, socias, amicas nuncupâsse. Ita Romanenses sua Nundinalia pudoris propudia, Curtisanas vocant. ô Italicum acumen! Haec Doctor ille Sorbonicus. Quanto puriora castra Balduini Flandriae Comitis qui Imperator Constantinopolitanus salutatus est, A. C. 1204. De quo etiam hoste, memorat Nicetas Choniates, adeo fuisse continentem, ut ne adspectu quidem impudicô mulierem intuitus sit, quamdiu a proptia uxore abfuit: et bis quâlibet hebdomade vespere proclamari curaverit, ne quis in suo Palatio cubaret, qui alienam mulierem attingeret. Aula item veterum Imperatorum, de quibus refert Iohannes Chrysostomus Episcopus Constantinopolit. suô tempore (circa A. C. 400 regnantibus Honoriô et Arcadiô Augg.) lege cautum esse atque observatum, ut in Regiis seu Palatiis Imperialibus si quis introductam meretricem cognovisset vel ebrietate aliâve huiusmodi turpitudine sese maculâsset, ultimô afficeretur suppliciô, vide Io. Forbesium, Instructionum Histor. Theologic. l. 4. c. 20. §. 50.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”